|
LIBER SECUNDUS
PARALIPOMENON
1 1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo,
et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum. 2
Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis et centurionibus et
iudicibus et ducibus omnis Israel et principibus familiarum 3 et abiit
cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum
conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. 4 Arcam
autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem praeparaverat ei
et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Ierusalem; 5 altare
quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi
erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis
ecclesia. 6 Ascenditque ibi Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo
conventus Domini et obtulit in eo mille hostias. 7 Ecce autem in ipsa
nocte apparuit ei Deus dicens: Postula, quod vis, ut dem tibi . 8
Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam
magnam et constituisti me regem pro eo. 9 Nunc ergo, Domine Deus,
impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me
fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam
pulvis terrae. 10 Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar
et egrediar coram populo tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne,
qui tam grandis est, iudicare? . 11 Dixit autem Deus ad Salomonem:
Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam
et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae
plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis
populum meum, super quem constitui te regem, 12 sapientia et scientia
data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut
nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui . 13
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo
conventus et regnavit super Israel. 14 Congregavitque sibi currus et
equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia
equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in
Ierusalem. 15 Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi
lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine
magna. 16 Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa;
negotiatores regis de Coa emebant pretio 17 et faciebant ascendere et
exire de Aegypto quadrigam sescentis argenteis et equum centum
quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus
suas educebant. 18 Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini
Domini et palatium sibi.
2 1 Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et
octoginta milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum
tria milia sescentos. 2 Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens:
Sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut
aedificaret sibi domum ad habitandum in ea, 3 sic fac mecum, ut
aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum coram
illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et ad
holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et
sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt
Israeli. 4 Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est
enim Deus noster super omnes deos. 5 Quis ergo poterit praevalere, ut
aedificet ei dignam domum? Si caelum et caeli caelorum capere eum
nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? Sed ad hoc
tantum, ut adoleatur incensum coram illo. 6 Mitte ergo mihi virum
eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura,
coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his
artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit
David pater meus. 7 Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et
pinea de Libano; scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de
Libano, et erunt servi mei cum servis tuis, 8 ut parentur mihi ligna
plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita.
9 Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in
cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini
viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia . 10 Dixit autem
Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus
populum suum, idcirco te regnare fecit super eum . 11 Et addidit
dicens: Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui
dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem,
ut aedificaret domum Domino et palatium sibi. 12 Misi ergo tibi virum
prudentem et scientissimum Hiram magistrum meum, 13 filium mulieris de
filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et
argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et
hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et
adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus
tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. 14 Triticum ergo
et hordeum et oleum et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis
tuis. 15 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris,
et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit transferre
ea in Ierusalem . 16 Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos,
qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David
pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia
sescenti. 17 Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera
portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria
autem milia et sescentos praepositos operum populi.
3 1 Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in
monte Moria, qui demonstratus fuerat a David patre eius, in loco, quem
paraverat David in area Ornan Iebusaei. 2 Coepit autem aedificare
mense secundo anno quarto regni sui. 3 Et hae sunt mensurae, quas
statuit Salomon, ut aedificaret domum Dei: longitudinis cubiti in mensura
prima sexaginta, latitudinis cubiti viginti. 4 Porticum vero ante
frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus,
cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et
deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. 5 Domum quoque maiorem
texit tabulis ligneis abiegnis et laminas auri obryzi affixit per totum;
scalpsitque in eis palmas et quasi catenulas se invicem complectentes.
6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo.
7 Porro aurum erat de Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes
eius et postes et parietes et ostia; et caelavit cherubim in
parietibus. 8 Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta
latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti
cubitorum; et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis.
9 Sed et pro clavis usus est auro ponderis quinquaginta siclorum.
Cenacula quoque texit auro. 10 Fecit etiam in domo sancti sanctorum
cherubim duos opere statuario et texit eos auro. 11 Alae cherubim
viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et
tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret
alterius cherub. 12 Similiter cherub alterius ala quinque habebat
cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam
cherub alterius contingebat. 13 Igitur alae utriusque cherubim
expansae erant et extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant
erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum. 14
Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco et bysso et intexuit ei
cherubim. 15 Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et
quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque
cubitorum. 16 Necnon et quasi catenulas in torque, et superposuit eas
capitibus columnarum; malogranata etiam centum, quae catenulis
interposuit. 17 Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam
a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin
et, quae ad laevam, Booz.
4 1 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et
viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum 2 altitudinis. Mare
etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum;
quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum
ambiebat gyrum eius. 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, in
circuitu circumdabant illud decem cubitis duobus versibus alvum maris
circuibant boves fusiles in una fusione cum mari. 4 Et ipsum mare
super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et
alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant,
orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant
intrinsecus sub mari. 5 Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et
labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque
tria milia batos. 6 Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a
dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in
holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur. 7
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant
fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris.
8 Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et
quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum. 9 Fecit etiam atrium
sacerdotum et atrium grande et ostia in atrio, quae texit aere. 10
Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. 11
Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et complevit omne opus
regis Salomonis in domo Dei; 12 hoc est columnas duas et globos et
capitella super caput columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos
capitellorum; 13 malogranata quoque quadringenta et serta duo, ita ut
bini ordines malogranatorum singulis sertis iungerentur, quae protegerent
globos capitellorum columnarum. 14 Bases etiam fecit et luteres, quos
superposuit basibus, 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari;
16 et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi Salomoni
Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo. 17 In regione
Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha.
18 Fecitque Salomon multitudinem vasorum innumerabilem, ita ut
ignoraretur pondus aeris. 19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et
altare aureum et mensas et super eas panes propositionis; 20
candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante Dabir iuxta ritum,
ex auro purissimo, 21 et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia
de auro perfectissimo facta sunt; 22 cultros quoque et phialas et
sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in
sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
5 1 Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in do mo
Domini. Intulit igitur Salomon omnia, quae voverat David pater suus,
argentum et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. 2
Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et
capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam
foederis Domini de civitate David, quae est Sion. 3 Venerunt igitur ad
regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi. 4 Cumque
venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam 5 et
intulerunt eam et tabernaculum conventus et omnem paraturam tabernaculi.
Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt
sacerdotes levitici generis. 6 Rex autem Salomon et universus coetus
Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam, immolabant oves
et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. 7 Et
intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum ad Dabir templi,
in sancta sanctorum subter alas cherubim, 8 ita ut cherubim
expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam
tegerent cum vectibus suis ab alto. 9 Vectium autem, quibus portabatur
arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante Dabir; si vero
quis erat extrinsecus eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque
in praesentem diem. 10 Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae,
quas posuerat Moyses in Horeb, quando fecit Dominus foedus cum filiis
Israel egredientibus ex Aegypto. 11 Egressis autem sacerdotibus de
sanctuario omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri,
sanctificati sunt, non observantes vices et ministeriorum ordinem, 12
et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui
sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et
psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis
sacerdotes centum viginti canentes tubis 13 igitur cunctis pariter
et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum
concinentibus et vocem in sublime tollentibus, cum una voce Dominum
laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam
in aeternum misericordia eius , impleta est domus Dei nube, 14 nec
potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nubem; compleverat enim
gloria Domini domum Dei.
6 1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est, ut habitaret in
ca ligine; 2 ego autem aedificavi domum in habitaculum tuum, ut
habitares ibi in perpetuum . 3 Et convertit rex faciem suam et
benedixit universae multitudini Israel nam omnis turba stabat intenta
et ait: 4 Benedictus Dominus, Deus Israel, qui, quod locutus est ore
suo David patri meo, opere complevit dicens: 5 A die qua eduxi
populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus
Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam
alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, 6 sed elegi Ierusalem,
ut sit nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum
meum Israel. 7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut
aedificaret domum nomini Domini, Dei Israel, 8 dixit Dominus ad eum:
Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem
fecisti huiuscemodi habere voluntatem, 9 sed non tu aedificabis domum,
verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum
nomini meo. 10 Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus
fuerat, et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israel,
sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel;
11 et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum
filiis Israel . 12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso
universae multitudinis Israel et extendit manus suas. 13 Siquidem
fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in medio atrii habentem
quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres
cubitos altitudinis, stetitque super eam; et deinceps, flexis genibus
contra universam multitudinem Israel et palmis in caelum levatis, 14
ait: Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra,
qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram
te in toto corde suo, 15 qui praestitisti servo tuo David patri meo
quaecumque locutus fueras ei, et, quae ore promiseras, opere complesti,
sicut et praesens tempus probat. 16 Nunc ergo, Domine, Deus Israel,
imple servo tuo patri meo David, quaecumque locutus es dicens: Non
deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si
custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu
ambulasti coram me. 17 Et nunc, Domine, Deus Israel, firmetur sermo
tuus, quem locutus es servo tuo David! 18 Ergone credibile est, ut
habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non
te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi! 19 Sed respice
orationem servi tui et obsecrationem eius, Domine Deus meus, et audi
clamorem et preces, quas fundit famulus tuus coram te, 20 ut aperias
oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo
pollicitus es, ut ponas nomen tuum et exaudires orationem, quam servus
tuus orat in eo. 21 Et exaudi preces famuli tui et populi tui Israel,
qui oraverint ad locum istum; exaudi de habitaculo tuo, de caelis, exaudi
et propitiare! 22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et ille
exegerit ab eo iuramentum, ut se maledicto constringat coram altari in
domo ista, 23 tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum,
ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum
retribuens ei secundum iustitiam suam. 24 Si superatus fuerit populus
tuus Israel ab inimicis, quia peccaturi sunt tibi, et conversi egerint
paenitentiam et confitentes nomini tuo oraverint et fuerint deprecati in
domo ista, 25 tu exaudies de caelo, et propitiare peccato populi tui
Israel et reduc eos in terram, quam dedisti eis et patribus eorum. 26
Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati
te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis
suis, cum eos afflixeris, 27 exaudi de caelo, Domine, et dimitte
peccata servorum tuorum et populi tui Israel, doce eos viam bonam, per
quam ingrediantur, et da pluviam terrae, quam dedisti populo tuo ad
possidendum. 28 Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, uredo et
aurugo et locusta et bruchus et hostes, vastatis regionibus, portas eius
obsederint, omnisque plaga et infirmitas presserit, 29 si quis de
populo tuo Israel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam
et expanderit manus suas ad domum hanc, 30 tu exaudi de caelo, de loco
habitationis tuae, et propitiare et redde unicuique secundum vias suas,
quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda filiorum hominum, 31 ut
timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super
faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. 32 Externum quoque, qui
non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen
tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum, et
oraverit in loco isto, 33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo
tuo et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant
omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel et
cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam
aedificavi. 34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra
adversarios suos per viam, in qua miseris eos, et oraverint te contra
viam, in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus, quam aedificavi
nomini tuo, 35 tu exaudies de caelo preces eorum et obsecrationem, et
facies iudicium eorum. 36 Si autem peccaverint tibi neque enim est
homo, qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et
captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam, 37 et
conversi in corde suo in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint
paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes:
Peccavimus, inique fecimus, iniuste egimus; 38 et reversi fuerint ad
te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae, ad
quam ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti
patribus eorum, et urbis, quam elegisti, et domus, quam aedificavi nomini
tuo, 39 ut exaudias de caelo, de loco habitationis tuae, preces eorum
et supplicationes eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo, qui
peccavit tibi; 40 tu es enim Deus meus. Aperiantur, quaeso, oculi tui,
et aures tuae intentae sint ad orationem, quae fit in loco isto. 41
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca
fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et
sancti tui laetentur in bonis. 42 Domine Deus, ne averteris faciem
christi tui; memento misericordiarum David servi tui .
7 1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de
caelo et devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit
domum. 2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod
implesset maiestas Domini templum Domini. 3 Sed et omnes filii Israel
videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes
proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt
Dominum: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius . 4
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. 5
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia, ovium centum
viginti milia, et dedicavit domum Dei rex et universus populus. 6
Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum
Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in aeternum
misericordia eius , hymnos David canentes per manus suas. Porro
sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat. 7
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat
enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum, quod
fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes. 8
Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis
Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem
Aegypti. 9 Feceruntque die octavo collectam magnam, eo quod
dedicassent altare septem diebus et sollemnitatem celebrassent diebus
septem. 10 Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit
populum ad tabernacula sua, laetantem atque gaudentem super bono, quod
fecerat Dominus Davidi et Salomoni et Israeli populo suo. 11
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quae
disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua,
prosperatus est. 12 Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: Audivi
orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. 13 Si
clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero
locustae, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum,
deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a
viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum
et sanabo terram eorum. 15 Nunc oculi mei erunt aperti, et aures meae
attentae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit; 16 elegi enim
et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et
permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 17 Tu quoque, si
ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta
omnia, quae praecepi tibi, et decreta et iudicia mea servaveris, 18
stabiliam thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo dicens:
Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel. 19 Si
autem aversi fueritis et dereliqueritis decreta mea et praecepta mea, quae
proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos,
20 evellam vos de terra mea, quam dedi vobis, et domum hanc, quam
sanctificavi nomini meo, proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam
et in fabulam cunctis populis. 21 Et super domo ista, quae erat
excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: Quare fecit Dominus
sic terrae huic et domui huic?. 22 Respondebuntque: Quia
dereliquerunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra
Aegypti, et apprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt,
idcirco venerunt super eos universa haec mala .
8 1 Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon
domum Domini et domum suam, 2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni,
aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel. 3 Abiit quoque in
Emath Soba et obtinuit eam. 4 Et aedificavit Palmyram in deserto et
omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. 5 Exstruxitque
Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes
muros et portas et vectes, 6 Baalath etiam et omnes urbes horreorum,
quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum.
Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem
et in Libano et in universa terra potestatis suae. 7 Omnem populum, qui
derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis et Hevaeis et
Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel, 8 de filiis eorum, qui
remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel,
subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. 9 Porro de
filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant
viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et
equitum eius. 10 Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis
fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo. 11 Filiam vero
pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei;
dixit enim rex: Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo
quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini . 12 Tunc
obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat
ante porticum, 13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta
praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per
annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et
in sollemnitate Tabernaculorum. 14 Et constituit iuxta dispositionem
David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in
ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum
uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et
portam; sic enim praeceperat David homo Dei. 15 Nec praetergressi sunt
mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis
thesaurorum. 16 Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo
fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam. 17 Tunc abiit
Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra
Edom. 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et
nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque
inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem
Salomonem.
9 1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut
tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis,
qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque
venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo. 2
Et exposuit ei Salomon omnia, quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei
non perspicuum fecerit. 3 Quae postquam vidit, sapientiam scilicet
Salomonis et domum, quam aedificaverat, 4 necnon et cibaria mensae
eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta
eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in
domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus. 5 Dixitque ad
regem: Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et
sapientia tua; 6 non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et
vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi
fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi. 7 Beati viri tui et beati
servi tui, qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam!
8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super
thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult
servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias
iudicia atque iustitiam . 9 Dedit autem regi centum viginti talenta
auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas; non fuerunt aromata
talia ut haec, quae dedit regina Saba regi Salomoni. 10 Sed et servi
Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et
gemmas pretiosissimas; 11 et fecit rex de lignis thyinis gradus in
domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus.
Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia. 12 Rex autem Salomon
dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura
quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis
suis. 13 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos
annos, sescenta sexaginta sex talenta auri, 14 excepta ea summa, quae
proveniebat ex tributis mercatorum et negotiatorum afferentium et omnium
regum Arabiae et ducum terrae, qui comportabant aurum et argentum
Salomoni. 15 Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa
sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur, 16
trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur
singulae peltae, posuitque ea rex in domo Saltus Libani. 17 Fecit
quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;
18 sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum
aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta
brachiola, 19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus
ex utraque parte; non fuit tale solium in universis regnis. 20 Omnia
quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex
auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur.
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in
annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur
et simias et pavos. 22 Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes
reges terrae divitiis et sapientia. 23 Omnesque reges terrarum
desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat
Deus in corde eius, 24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea
et vestes et arma et aromata, equos et mulos per singulos annos. 25
Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque
duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex,
in Ierusalem. 26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a
fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos
Aegypti; 27 tantamque copiam praebuit argenti in Ierusalem quasi
lapidum, et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quae gignuntur
in Sephela. 28 Adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque
regionibus. 29 Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis,
in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat. 30
Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis;
31 dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David
patris eius. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
10 1 Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus
Israel convenerat, ut constituerent eum regem. 2 Quod cum audisset
Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante
Salomonem statim reversus est; 3 vocaveruntque eum, et venit cum
universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: 4 Pater tuus
durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem
imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi .
5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me . Cumque abisset
populus, 6 iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram
patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii, ut
respondeam populo? . 7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic et
lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore . 8 At
ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo
nutriti fuerant et erant in comitatu illius. 9 Dixitque ad eos: Quid
vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi:
Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus? . 10 Et responderunt
iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: Sic loqueris
populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva,
et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris
mei; 11 pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus
apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus
. 12 Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio,
sicut praeceperat eis rex dicens: Revertimini ad me die tertio . 13
Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum; 14 locutusque est
iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit
iugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos
flagellis, ego vero caedam scorpionibus . 15 Et non acquievit
populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem
locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat. 16
Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est
ad eum: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio
Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum
tuam, David! . Et abiit Israel in tabernacula sua. 17 Super filios
autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. 18
Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum
filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere
et fugit in Ierusalem. 19 Recessitque Israel a domo David usque ad
diem hanc.
11 1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam
domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut
dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum. 2 Factusque
est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens: 3 Loquere ad Roboam
filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et
Beniamin: 4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra
fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum
est voluntate . Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec
perrexerunt contra Ieroboam. 5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et
aedificavit civitates muratas in Iuda. 6 Exstruxitque Bethlehem et
Etam et Thecue, 7 Bethsur quoque et Socho et Odollam 8 necnon Geth
et Maresa et Ziph, 9 sed et Aduram et Lachis et Azeca, 10 Saraa
quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates
munitissimas. 11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes
ciborumque horrea et olei et vini. 12 Sed et in singulis urbibus fecit
armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et
imperavit super Iudam et Beniamin. 13 Sacerdotes autem et Levitae, qui
erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis. 14
Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam
et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne
sacerdotio Domini fungerentur. 15 Qui constituit sibi sacerdotes
excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat. 16 Sed sequentes
eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut
quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas
Domino, Deo patrum suorum. 17 Et roboraverunt regnum Iudae et
confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim
in viis David et Salomonis annis tantum tribus. 18 Duxit autem Roboam
uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii
Isai, 19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom. 20 Post
hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai
et Ziza et Salomith. 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom
super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat,
concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta
filias. 22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super
fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. 23 Et sapienter
filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis
civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit
uxores.
12 1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum,
dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo. 2 Anno autem quinto
regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem quia peccaverunt
Domino 3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum,
nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et
Socciitae et Aethiopes. 4 Cepitque civitates munitissimas in Iuda et
venit usque Ierusalem. 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam
et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac,
dixitque ad eos: Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui
vos in manu Sesac . 6 Humiliatique principes Israel et rex dixerunt:
Iustus est Dominus! . 7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati
essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt,
non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus
super Ierusalem per manum Sesac. 8 Verumtamen servient ei, ut sciant
distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum . 9 Ascendit
itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et
domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon.
10 Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus
cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. 11 Cumque introiret rex
domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant
eos ad armamentarium suum. 12 Verumtamen, quia humiliatus est, aversa
est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa
sunt opera bona. 13 Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem
atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare
coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam
elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel.
Nomenque matris eius Naama Ammanitis. 14 Fecit autem malum et non
praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum. 15 Opera vero Roboam prima
et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis,
genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis
diebus. 16 Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in
civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo.
13 1 Anno octavo decimo regis Ieroboam regnavit Abia su per Iudam.
2 Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia
filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam. 3
Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros electorum
quadringenta milia, Ieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia
virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi. 4 Stetit
igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait:
Audi, Ieroboam et omnis Israel: 5 Num ignoratis quod Dominus, Deus
Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis
eius, pactum salis? 6 Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus
Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum; 7
congregatique sunt ad eum viri vanissimi, filii Belial, et praevaluerunt
contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat iuvenis et corde pavido
nec potuit resistere eis. 8 Nunc ergo vos dicitis quod resistere
possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem
populi multitudinem atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in
deos. 9 Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et
fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et
initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit
sacerdos eorum, qui non sunt dii. 10 Noster autem Deus Dominus est,
quem non reliquimus; sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et
Levitae sunt in ordine suo. 11 Holocausta quoque offerunt Domino per
singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum, et proponuntur panes
in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius,
ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus praecepta Domini
Dei nostri, quem vos reliquistis. 12 Ergo in exercitu nostro dux Deus
est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii
Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non
vobis expedit . 13 Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut
venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos. 14
Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et
clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt, 15 omnesque
viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus
Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. 16 Fugeruntque filii
Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. 17 Percussit ergo
eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel
quingenta milia virorum fortium. 18 Humiliatique sunt filii Israel in
tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo
patrum suorum. 19 Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et
cepit civitates eius Bethel et filias eius et Iesana cum filiabus suis,
Ephron quoque et filias eius. 20 Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus
Abiae. Quem percussit Dominus, et mortuus est. 21 Abia autem
confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti
duos filios et sedecim filias. 22 Reliqua autem gestorum Abiae
viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetae Addo.
23 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in
civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus
quievit terra annis decem.
14 1 Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu
Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa 2 et
confregit lapides palosque succidit 3 ac praecepit Iudae, ut quaereret
Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata, 4
et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in
pace. 5 Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra,
et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei
largiente. 6 Dixit autem Iudae: Aedificemus civitates istas et
vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis
quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et
dedit nobis pacem per gyrum . Aedificaverunt igitur et prosperati
sunt. 7 Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda
trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta
octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. 8 Egressus est autem
contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus
trecentis, et venit usque Maresa. 9 Porro Asa perrexit obviam ei, et
instruxerunt aciem ad bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa,
10 et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: Domine, non est apud
te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine
Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra
hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te
homo . 11 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda;
fugeruntque Aethiopes. 12 Et persecutus est eos Asa et populus, qui
cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem,
quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt
ergo spolia multa 13 et percusserunt omnes civitates per circuitum
Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et
multam praedam asportaverunt. 14 Sed et caulas ovium destruentes
tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt
Ierusalem.
15 1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2
egressus est in occursum Asa et dixit ei: Audite me, Asa et omnis Iuda
et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum,
invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3
Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque
sacerdote doctore et absque lege. 4 Cumque reversi essent in angustia
sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis.
5 In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed
perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; 6
contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia
Dominus conturbabat eos in omni angustia. 7 Vos autem confortamini, et
non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro . 8 Cum
audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola
de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis
Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. 9
Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim
et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel
videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. 10 Cumque convenissent
in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa, 11
immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves
septingentos et oves septem milia. 12 Et inierunt foedus, ut
quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima
sua: 13 si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a
minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14 Iuraveruntque
Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum.
15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim
corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus
fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. 16 Sed
et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset
simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in
torrente Cedron. 17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen
cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. 18 Ea quae voverat pater
suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam
supellectilem. 19 Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum
annum regni Asa.
16 1 Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex
Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et
ingredi de regno Asa. 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de
thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae,
qui habitabat in Damasco, dicens: 3 Foedus inter me et te est et
inter patrem meum et patrem tuum; quam ob rem misi tibi argentum et aurum,
ut, rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me
recedere . 4 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum
suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et
universa horrea urbium Nephthali. 5 Quod cum audisset Baasa, desivit
aedificare Rama et intermisit opus suum. 6 Porro Asa rex assumpsit
universum Iudam, et tulerunt lapides Rama et ligna, quibus aedificaverat
Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha. 7 In tempore illo venit
Hanani videns ad Asa regem Iudae et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in
rege Syriae et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis
exercitus de manu tua. 8 Nonne Aethiopes et Libyes magnus exercitus
erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia, quos, cum Domino
credidisses, tradidit in manu tua? 9 Oculi enim Domini contemplantur
universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt
in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te
bella consurgent . 10 Iratusque Asa adversus videntem iussit eum
mitti in nervum, valde quippe super hoc fuerat indignatus; et vexavit Asa
quosdam de populo in tempore illo. 11 Opera autem Asa prima et
novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. 12 Aegrotavit
etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec
in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus
est. 13 Dormivitque Asa cum patribus suis et mortuus est anno
quadragesimo primo regni sui. 14 Et sepelierunt eum in sepulcro suo,
quod foderat sibi in civitate David; posueruntque eum super lectum plenum
aromatibus et variis unguentis, quae erant pigmentariorum arte confecta,
et fecerunt in exsequiis eius combustionem splendidam
valde.
17 1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra
Israel. 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae
erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in
civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius. 3 Et fuit Dominus cum
Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in
Baalim 4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non
iuxta peccata Israel. 5 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et
dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et
multa gloria. 6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias
Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit. 7 Tertio autem anno
regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael
et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae, 8 et cum eis Levitas
Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan
Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
9 Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant
cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. 10 Itaque factus est
pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec
audebant bellare contra Iosaphat. 11 Sed et de Philisthim Iosaphat
munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora
arietum septem milia septingenta et hircos totidem. 12 Crevit ergo
Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda
castella urbesque horreorum. 13 Et multae copiae praesto erant ei in
urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem,
14 quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes
exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia; 15 et
ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia; 16
ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo
ducenta milia virorum fortium; 17 de Beniamin autem robustus ad
proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia; 18
et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum
militum. 19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos
posuerat in urbibus muratis in universo Iuda.
18 1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate
coniunctus est Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad
cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui
venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: Veni mecum in Ramoth
Galaad . Cui ille respondit: Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et
populus meus, tecumque erimus in bello . 4 Dixitque Iosaphat ad regem
Israel: Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini . 5
Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos:
In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? . At illi:
Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis . 6 Dixitque
Iosaphat: Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam
requiramus? . 7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: Adhuc est vir unus,
a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non
prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius
Iemla . Dixitque Iosaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo . 8 Vocavit
ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: Voca cito Michaeam filium
Iemla . 9 Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in
solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam
Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. 10 Sedecias
vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: Haec dicit
Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam . 11 Omnesque
prophetae similiter prophetabant atque dicebant: Ascende in Ramoth
Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis . 12 Nuntius
autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: En verba omnium
prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus
ab eis non dissentiat, loquarisque prospera . 13 Cui respondit
Michaeas: Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar!
. 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michaea, ire debemus in
Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere? . Cui ille respondit:
Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras . 15
Dixitque rex: Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi,
quod verum est, in nomine Domini . 16 At ille ait: Vidi
universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque
pastore. Et dixit Dominus: Non habent isti dominum; revertatur
unusquisque in domum suam in pace . 17 Et ait rex Israel ad Iosaphat:
Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea,
quae mala sunt? . 18 At ille idcirco ait: Audite verbum Domini: Vidi
Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a
dextris et sinistris. 19 Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem
Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?. Cumque diceret unus hoc
modo et alter alio, 20 processit spiritus et stetit coram Domino et
ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies?. 21
At ille respondit: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et
fac ita. 22 Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore
omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala . 23
Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et
ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
. 24 Dixitque Michaeas: Tu ipse videbis in die illo, quando
ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris . 25
Praecepit autem rex Israel dicens: Tollite Michaeam et ducite eum ad
Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis 26 et dicetis: Haec
dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae
pauxillum, donec revertar in pace . 27 Dixitque Michaeas: Si
reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me . Et ait:
Audite, populi omnes! . 28 Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat
rex Iudae in Ramoth Galaad. 29 Dixitque rex Israel ad Iosaphat:
Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis .
Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum. 30 Rex autem Syriae
praeceperat ducibus curruum suorum dicens: Ne pugnetis contra minimum
aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel . 31 Itaque, cum
vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: Rex Israel est iste! .
Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et
auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. 32 Cum enim
vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. 33
Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret
regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait:
Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum . 34 Et
aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo
contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente
sole.
19 1 Reversus est autem Iosaphat rex Iudae in domum suam pacifice
in Ierusalem. 2 Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum:
Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris,
et idcirco iram quidem Domini merebaris; 3 sed bona opera inventa sunt
in te, eo quod abstuleris palos de terra et praeparaveris cor tuum, ut
requireres Deum . 4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque
egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit
eos ad Dominum, Deum patrum suorum. 5 Constituitque iudices terrae in
cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca. 6 Et praecipiens
iudicibus: Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis
iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis. 7 Sit
timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum
Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum . 8
In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et
principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum
Ierusalem. 9 Praecepitque eis dicens: Sic agetis in timore Domini
fideliter et corde perfecto. 10 Omnem causam, quae venerit ad vos
fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de
homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus,
commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et
super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis. 11 Amarias
autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent,
praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae,
super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas
coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus
cum bonis .
20 1 Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum
eis de Meunitis ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. 2 Veneruntque
nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes: Venit contra te multitudo
magna de his locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in
Asasonthamar, quae est Engaddi . 3 Iosaphat autem timore perterritus
totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo
Iudae. 4 Congregatusque est Iuda ad precandum Dominum; sed et de
omnibus urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. 5 Cumque stetisset
Iosaphat in medio coetu Iudae et Ierusalem in domo Domini ante atrium
novum, 6 ait: Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et
dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia,
nec quisquam tibi potest resistere. 7 Nonne tu, Deus noster, expulisti
habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini
Abraham amici tui in sempiternum? 8 Habitaveruntque in ea et
exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes: 9 Si irruerint
super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo
hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te
in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies. 10 Nunc
igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir, per quos non concessisti
Israeli ut transirent, quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt
ab eis et non interfecerunt illos, 11 e contrario agunt et nituntur
eicere nos de possessione tua, quam tradidisti nobis. 12 Deus noster,
ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut
possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum
ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos
nostros dirigamus ad te . 13 Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum
parvulis et uxoribus et liberis suis. 14 Erat autem Iahaziel filius
Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Matthaniae Levites de filiis
Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio congregationis,
15 et ait: Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu
rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc
multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. 16 Cras
descendetis contra eos; ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et
invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem
Ieruel. 17 Non eritis vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter
state et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite
timere nec paveatis; cras egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum
. 18 Iosaphat ergo inclinavit se super faciem suam in terra, et omnis
Iuda et habitatores Ierusalem ceciderunt coram Domino et adoraverunt eum.
19 Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt
et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. 20 Cumque
mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis,
stans Iosaphat in medio eorum dixit: Audite me, Iuda et habitatores
Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis
eius, et cuncta evenient vobis prospera . 21 Habuitque consilium cum
populo et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et
antecederent exercitum ac voce consona dicerent: Confitemini Domino,
quoniam in aeternum misericordia eius . 22 Cumque coepissent laudes
canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios Ammon et Moab et
montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et percussi
sunt. 23 Et filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores
montis Seir, ut interficerent et delerent eos; cumque hoc opere
perpetrassent, etiam in semetipsos versi mutuis concidere
vulneribus. 24 Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit
solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec
superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. 25 Venit ergo
Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum
inveneruntque iumenta multa et supellectilem, vestes quoque et vasa
pretiosissima et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, et per
tres dies spolia auferebant pro praedae magnitudine. 26 Die autem
quarto congregati sunt in valle Baracha; etenim, quoniam ibi benedixerant
Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem
diem. 27 Reversusque est omnis vir Iudae et Ierusalem et Iosaphat ante
eos in Ierusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium
de inimicis suis; 28 ingressique sunt Ierusalem cum psalteriis et
citharis et tubis in domum Domini. 29 Irruit autem pavor Dei super
universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra
inimicos Israel. 30 Quievitque regnum Iosaphat, et praebuit ei Deus
eius pacem per circuitum. 31 Regnavit igitur Iosaphat super Iudam. Et
erat triginta quinque annorum, cum regnare coepisset; viginti autem et
quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia
Selachi. 32 Et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea,
faciens quod rectum erat coram Domino. 33 Verumtamen excelsa non
ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum
suorum. 34 Reliqua autem gestorum Iosaphat, priorum et novissimorum,
scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quae digesta sunt in libros
regum Israel. 35 Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iudae cum
Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima, 36 et particeps
fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in
Asiongaber. 37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodiae de Maresa
contra Iosaphat dicens: Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit
Dominus opera tua . Contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in
Tharsis.
21 1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum
eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo. 2 Qui
habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam
et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel. 3
Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum
civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod
esset primogenitus. 4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui;
cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de
principibus Israel. 5 Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare
coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 6 Ambulavitque in viis
regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius.
Et fecit malum in conspectu Domini. 7 Noluit autem Dominus disperdere
domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut
daret ei lucernam et filiis eius omni tempore. 8 In diebus illis
rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. 9
Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui
erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et
omnes duces curruum eius. 10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub
dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset
sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. 11
Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit
habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam. 12 Allatae sunt autem ei
litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Haec dicit Dominus,
Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui
et in viis Asa regis Iudae, 13 sed incessisti per iter regum Israel et
fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem
domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te
occidisti: 14 ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios
et uxores tuas universamque substantiam tuam; 15 tu autem aegrotabis
pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per
singulos dies . 16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum
Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus, 17 et
ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam
substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et
uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. 18
Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19
Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum
annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut
egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque
est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem
combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius. 20 Triginta
duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in
Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in
civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.
22 1 Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium
eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba,
quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram
regis Iudae. 2 Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare
coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia
filia Amri. 3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater
enim eius impulit eum, ut impie ageret. 4 Fecit igitur malum in
conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post
mortem patris sui in interitum eius. 5 Ambulavitque in consiliis eorum
et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael
regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram. 6 Qui
reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in
supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit,
ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem. 7 Voluntatis
quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset,
egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut
deleret domum Achab. 8 Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab,
invenit principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei,
et interfecit illos. 9 Ipsumque perquisivit Ochoziam, et
comprehenderunt eum latentem in Samaria; adductumque ad se Iehu occidit.
Et sepelierunt eum, eo quod dicebant eum esse filium Iosaphat, qui
quaesierat Dominum in toto corde suo. Nec erat aliquis de stirpe
Ochoziae, qui posset regnare. 10 Athalia autem mater eius videns quod
mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam
domus Iudae. 11 Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae
et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur,
absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae
absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror
Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum. 12 Fuit ergo cum eis
in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super
terram.
23 1 Anno autem septimo confor tatus Ioiada assumpsit centu
riones, Azariam videlicet filium Ieroham et Ismael filium Iohanan, Azariam
quoque filium Obed et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri, et
iniit cum eis foedus. 2 Qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas
de cunctis urbibus Iudae et principes familiarum Israel veneruntque in
Ierusalem. 3 Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum
rege. Dixitque ad eos Ioiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus
est Dominus super filios David. 4 Hoc est ergo, quod facietis. 5
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et
ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et tertia in
porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis
domus Domini. 6 Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi
sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur,
quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet observationem
Domini. 7 Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in
manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque
cum rege et intrante et egrediente . 8 Fecerunt igitur Levitae et
universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et
assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui
sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire
turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. 9
Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis
David, quae erant in domo Dei. 10 Constituitque omnem populum
tenentium tela a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram
coram altari et templo per circuitum regis. 11 Et eduxerunt filium
regis et dederunt ei diadema et testimonium et constituerunt eum regem.
Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex et filii eius; imprecatique sunt ei
atque dixerunt: Vivat rex! . 12 Quod cum audisset Athalia, vocem
scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in
templum Domini. 13 Cumque vidisset regem stantem super gradum suum in
introitu et principes tubasque circa eum omnemque populum terrae gaudentem
atque clangentem tubis cantoresque cum diversi generis organis signum
dantes ad laudandum, scidit vestimenta sua et ait: Coniuratio,
coniuratio! . 14 Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui
erant super exercitum, dicens: Educite illam extra saepta templi! Qui
autem sequetur eam, interficiatur foris gladio! . Dixerat enim sacerdos:
Non occidetis eam in domo Domini! . 15 Et imposuerunt ei manus;
cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. 16
Pepigit autem Ioiada foedus inter se universumque populum et regem, ut
esset populus Domini. 17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal
et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan
quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. 18 Constituit autem
Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum,
quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino,
sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta
dispositionem David. 19 Constituit quoque ianitores in portis domus
Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. 20 Assumpsitque
centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus
terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium
portae Superioris in domum regis et collocaverunt eum in solio regali.
21 Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro
Athalia interfecta est gladio.
24 1 Septem annorum erat Ioas, cum regnare coepisset, et
quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de
Bersabee. 2 Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus
Ioiadae sacerdotis. 3 Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus
genuit filios et filias. 4 Post quae placuit Ioas, ut instauraret domum
Domini. 5 Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis:
Egredimini ad civitates Iudae et colligite de universo Israel pecuniam ad
sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite
. Porro Levitae non festinarunt. 6 Vocavitque rex Ioiadam principem
et dixit ei: Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de
Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini,
ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? 7
Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de
universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim
. 8 Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta
portam domus Domini forinsecus. 9 Et praedicatum est in Iuda et
Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses
servus Dei super Israel in deserto. 10 Laetatique sunt cuncti
principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam atque miserunt
ita, ut impleretur. 11 Cumque tempus esset, ut deferrent arcam ad
magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam esse pecuniam,
ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat,
effundebantque pecuniam, quae erat in arca; porro arcam reportabant ad
locum suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est
infinita pecunia, 12 quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant
operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et
artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque
ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur. 13 Egeruntque operarii, et
obducebatur cicatrix operi per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini
in statum pristinum et firme eam stare fecerunt. 14 Cumque haec
complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de
qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque
et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo
Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae. 15 Senuit autem Ioiada plenus
dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum. 16
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum
in Israel cum Deo et cum domo eius. 17 Postquam autem obiit Ioiada,
ingressi sunt principes Iudae et adoraverunt regem, qui delinitus
obsequiis eorum acquievit eis. 18 Et dereliquerunt templum Domini, Dei
patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira
contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. 19 Mittebatque eis
prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire
nolebant. 20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae
sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: Haec dicit Deus:
Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia
dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos . 21 Qui coniuraverunt
adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus
Domini. 22 Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat
Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur,
ait: Videat Dominus et requirat! . 23 Cumque evolutus esset annus,
ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et
exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt
regi Damascum. 24 Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum,
tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod
reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa
exercuere iudicia. 25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus
magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis
filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est.
Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum. 26
Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath Ammanitidis et Iozabad filius
Semarith Moabitidis. 27 Porro de filiis eius, de summa tributi, quod
impositum fuerat sub eo, et de instauratione domus Dei scriptum est in
commentariis libri regum. Regnavitque Amasias filius eius pro
eo.
25 1 Viginti quinque annorum erat Amasias, cum regnare coepisset,
et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de
Ierusalem. 2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in
corde perfecto. 3 Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit
servos suos, qui occiderant regem patrem suum, 4 sed filios eorum non
interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus
dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis,
sed unusquisque in suo peccato morietur . 5 Congregavit igitur Amasias
Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in
universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque
trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et
clipeum. 6 Mercede quoque conduxit de Israel centum milia robustorum
centum talentis argenti. 7 Venit autem homo Dei ad illum et ait: O
rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum
Israel, cunctis filiis Ephraim. 8 Quod si putas in robore exercitus
bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et
adiuvare et in fugam vertere . 9 Dixitque Amasias ad hominem Dei:
Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? . Et
respondit ei homo Dei: Habet Dominus, unde tibi dare possit multo his
plura . 10 Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex
Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer
irati reversi sunt in regionem suam. 11 Porro Amasias confidenter
eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir
decem milia. 12 Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et
adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo
in praeceps, qui universi crepuerunt. 13 At ille exercitus, quem
remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus
Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit
praedam magnam. 14 Amasias vero, post caedem Idumaeorum et allatos deos
filiorum Seir, statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis
adolebat. 15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum
prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt
populum suum de manu tua? . 16 Cumque haec ille loqueretur, respondit
ei: Num consiliarium regis fecimus te? Quiesce! Cur interficiam te? .
Discedensque propheta: Sed scio, inquit, quod decrevit Deus occidere te,
quia fecisti hoc et non acquievisti consilio meo . 17 Igitur Amasias
rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem
Israel dicens: Veni, videamus nos mutuo! . 18 At ille remisit
nuntium dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani
dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Et ecce bestiae agri, quae
erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum. 19 Dixisti:
Percussi Edom!. Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo
tua! Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum?
. 20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut
traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. 21 Ascendit
igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et
Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. 22 Corruitque Iuda coram Israel
et fugit in tabernacula sua. 23 Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas
filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem
destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli
quadringentis cubitis. 24 Omne quoque aurum et argentum et universa
vasa, quae repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus
regiae, necnon et obsides reduxit Samariam. 25 Vixit autem Amasias
filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex
Israel, quindecim annis. 26 Reliqua vero gestorum Amasiae priorum et
novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. 27 Qui
postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque
fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.
28 Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in
civitate David.
26 1 Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit
regem pro patre suo Amasia. 2 Ipse reaedificavit Ailath et restituit
eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. 3 Sedecim
annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis
regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. 4
Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat
Amasias pater eius. 5 Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui
erudivit eum in timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari
fecit Deus. 6 Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et
destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque
oppida in regione Azoti et Philisthim. 7 Et adiuvit eum Deus contra
Philisthim et contra Arabas, qui habitabant in Gurbaal, et contra
Meunitas. 8 Pendebantque Ammonitae munera Oziae; et divulgatum est
nomen eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus est in
excelsum. 9 Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam
Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10
Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod
haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque
habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo
agriculturae deditus. 11 Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui
procedebant ad proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel
scribae Maasiaeque praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis.
12 Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum
milium sescentorum. 13 Et sub eis universus exercitus trecentorum et
septem milium quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege contra
adversarios dimicarent. 14 Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto
exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad
iaciendos lapides. 15 Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte,
quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas
et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter
auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum. 16 Sed, cum roboratus
esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum
Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super
altare thymiamatis. 17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos
et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; 18 restiterunt
regi atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum
Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad
huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et
non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo . 19 Iratusque est
Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur
sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus
in domo Domini super altare thymiamatis. 20 Cumque respexisset eum
Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte
eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod
malo afflixisset eum Dominus. 21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque
ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod
abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum
regis et iudicabat populum terrae. 22 Reliqua autem gestorum Oziae
priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. 23
Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium
sepulcrorum, eo quod dicebant: Erat leprosus . Regnavitque Ioatham
filius eius pro eo.
27 1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset,
et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia
Sadoc. 2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae
fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini,
et adhuc populus delinquebat. 3 Ipse aedificavit portam domus Domini
Superiorem et in muro Ophel multa construxit. 4 Urbes quoque
aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres. 5
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei
filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros
tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in
anno secundo et tertio. 6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod
direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7 Reliqua autem gestorum
Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel
et Iudae. 8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et
sedecim annis regnavit in Ierusalem. 9 Dormivitque Ioatham cum
patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz
filius eius pro eo.
28 1 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et
sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini
sicut David pater eius, 2 sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper
et simulacra fudit Baalim. 3 Ipse est, qui adolevit in valle filii
Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas
expulit Dominus coram filiis Israel. 4 Sacrificabat quoque et thymiama
succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso. 5
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum
multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus quoque
regis Israel traditus est et percussus plaga grandi. 6 Occidit enim
Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes
viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum. 7
Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis et
Ezricam praefectum domus, Elcanam quoque secundum a rege. 8
Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum,
puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in
Samariam. 9 Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus
obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: Ecce, iratus Dominus,
Deus patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et
occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.
10 Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos
et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo
vestro? 11 Audite ergo consilium meum et reducite captivos, quos
adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis .
12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias
filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et
Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio, 13 et
dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram
Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et
culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini
super Israel . 14 Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa,
quae ceperant, coram principibus et omni multitudine. 15 Et
surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque,
qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et
calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos
sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho
civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam. 16
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans. 17
Venerunt enim et Idumaei et percusserunt Iudam et ceperunt captivos.
18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb Iudae
ceperuntque Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis eius
et Thamnan et Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis. 19
Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod
relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum. 20 Venitque
contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui afflixit eum, non autem
confortavit. 21 Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et
principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. 22
Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex
Achaz 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit:
Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt
mihi , cum e contrario ipsi fuerint ruina ei et universo Israel. 24
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit
ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.
25 In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum
diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum
suorum. 26 Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum
et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. 27
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate
Ierusalem; non autem posuerunt eum in sepulcra regum Israel. Regnavitque
Ezechias filius eius pro eo.
29 1 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset
annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius
Abi filia Zachariae. 2 Fecitque, quod erat placitum in conspectu
Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius. 3 Ipse anno et
mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam
orientalem 5 dixitque ad eos: Audite me, Levitae! Nunc
sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte
omnem immunditiam de sanctuario. 6 Peccaverunt patres nostri et
fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum;
averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum. 7
Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas
incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo
Israel. 8 Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem;
tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi
cernitis oculis vestris. 9 En, corruerunt patres nostri gladiis, filii
nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc
scelus. 10 Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo
Israel, et avertat a nobis furorem irae suae. 11 Filii mei, nolite
neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi
colatisque eum et adoleatis . 12 Surrexerunt ergo Levitae, Mahath
filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis
Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson
Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah; 13 at vero de filiis Elisaphan
Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et Matthanias; 14
necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias
et Oziel. 15 Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et
ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16 Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent
illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum
domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron
foras. 17 Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in
die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et
sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis
eiusdem, quod coeperant, impleverunt. 18 Ingressi quoque sunt ad
Ezechiam regem et dixerunt ei: Mundavimus omnem domum Domini et altare
holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis
suis 19 cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in
regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce
exposita sunt omnia coram altari Domini . 20 Consurgensque diluculo
Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini. 21
Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos
septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque
sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. 22
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt
illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super
altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.
23 Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine
imposueruntque manus suas super eos, 24 et immolaverunt illos
sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo
universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum
fieret et pro peccato. 25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum
cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad
videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per
manum prophetarum eius. 26 Steteruntque Levitae tenentes organa David,
et sacerdotes tubas. 27 Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum
super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere
Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel
concrepare. 28 Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant
tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum. 29 Cumque
finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et
adoraverunt. 30 Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut
laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum
magna laetitia et curvato genu adoraverunt. 31 Ezechias autem etiam
haec addidit: Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte
victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini . Attulit
ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et
omnis voluntarius et proni animi holocausta. 32 Porro numerus
holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta,
arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec. 33
Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia. 34
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles
holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos,
donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe
recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes. 35 Fuerunt
igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae
pertinebant ad holocausta. Restitutus est ita cultus domus Domini.
36 Laetatusque est Ezechias et omnis populus de eo, quod paravit
Dominus populo; repente quippe hoc factum est.
30 1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque
et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in
Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel. 2 Inito quoque
consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt,
ut facerent Pascha mense secundo. 3 Non enim potuerant facere in
tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non
fuerant, et populus necdum congregatus erat in Ierusalem. 4 Placuit
ergo sermo regi et omni multitudini, 5 et decreverunt, ut mitterent
nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent
Pascha Domino, Deo Israel, in Ierusalem; in plurima enim multitudine non
fecerant, sicut lege praescriptum est. 6 Perrexeruntque cursores cum
epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam,
iuxta quod rex iusserat, praedicantes: Filii Israel, revertimini ad
Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae
effugerunt manum regum Assyriorum. 7 Nolite fieri sicut patres vestri
et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos
in interitum, ut ipsi cernitis. 8 Nolite nunc indurare cervices
vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium
eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut
avertatur a vobis ira furoris eius. 9 Si enim vos reversi fueritis ad
Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis
suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors
enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a
vobis, si reversi fueritis ad eum . 10 Igitur cursores pergebant de
civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis
irridentibus et subsannantibus eos. 11 Attamen quidam viri ex Aser et
Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem. 12 In Iuda
quoque facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent
praeceptum regis et principum iuxta verbum Domini. 13 Congregatus est
ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in
mense secundo, ecclesia magna valde. 14 Et surgentes destruxerunt
altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria
subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron. 15 Et mactaverunt Pascha
quarta decima die mensis secundi; sacerdotes autem atque Levitae confusi
sanctificati sunt et attulerunt holocausta in domum Domini. 16
Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei,
sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae
mactaverunt victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut
sanctificarent illas Domino. 18 Valde magna enim pars populi, de
Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et
comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze
chias dicens: Dominus bonus propitietur 19 cunctis, qui direxerunt
cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum
munditiam sanctuarii . 20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est
populo. 21 Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem,
sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt
Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa
benesonantia. 22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui
habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem
septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum
patrum suorum. 23 Placuitque universae multitudini, ut celebrarent
etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio. 24
Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem
milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem
milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. 25 Et
hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam
universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui
venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda. 26 Factaque est
grandis laetitia in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis
Israel in ea urbe non fuerat. 27 Surrexerunt autem sacerdotes levitici
generis benedicentes populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio
eorum in habitaculum sanctum eius in caelum.
31 1 Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis
Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra
succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non
solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse,
donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in
possessiones et civitates suas. 2 Ezechias autem constituit turmas
sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio
proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et
pacifica, ut ministrarent et confiterentur canerentque laudes in portis
castrorum Domini. 3 Pars autem regis erat, ut de propria eius
substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, sabbatis quoque
et calendis et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege
Moysi. 4 Praecepit etiam populo habitanti Ierusalem, ut darent partes
sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. 5 Quod cum
percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii
Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus,
et decimas obtulerunt de omnibus abundanter. 6 Sed et filii Israel et
Iudae, qui habitabant in urbibus Iudae, obtulerunt decimas boum et ovium
decimasque sanctorum, quae sanctificabant Domino Deo suo; atque universa
portantes fecerunt acervos plurimos. 7 Mense tertio coeperunt acervorum
iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos. 8 Cumque ingressi
fuissent Ezechias et principes, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac
populo Israel. 9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur
ita iacerent acervi. 10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de
stirpe Sadoc dicens: Ex quo coeperunt offerre donationem in domum
Domini, comedimus et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod
benedixerit Dominus populo suo; reliquiarum autem copia est ista, quam
cernis . 11 Praecepit igitur Ezechias, ut praepararent cellas in domo
Domini. Quod cum fecissent, 12 intulerunt tam donationem quam decimas
et quaecumque sanctificaverant fideliter. Fuit autem praefectus eorum
Chonenias Levita et Semei frater eius secundus, 13 post quem Iahiel et
Azazias et Nahath et Asael et Ierimoth, Iozabad quoque et Eliel et
Iesmachias et Mahath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei
fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus
Dei. 14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae
praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum
donationem Domini et sanctissima. 15 Et sub cura eius Eden et
Beniamin, Iesua et Semeias, Amarias quoque et Sechenias in civitatibus
sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis tam maioribus quam
minoribus in divisionibus suis, 16 dummodo recensiti essent mares ab
annis tribus et supra, cuncti qui ingrediebantur templum Domini, ut
singulorum dierum ministeria observarent iuxta divisiones suas. 17
Sacerdotes recensiti erant per familias, et Levitae a vicesimo anno et
supra per ministeria et turmas suas. 18 Et recensita erat universa
familia omnis turmae, tam pro uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus,
quia in fidelitate servitii ipsorum sanctificati erant omnes. 19 Porro
pro filiis Aaron, sacerdotibus in agris et suburbanis urbium singularum
dispositi erant nominatim viri, qui partes distribuerent universo sexui
masculino de sacerdotibus et omni, qui recensitus erat inter
Levitas. 20 Fecit ergo Ezechias secundum haec in omni Iuda operatusque
est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo. 21 Et in universo
opere, quod coepit in servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum
volens requirere Deum suum, in toto corde suo operatus et prosperatus
est.
32 1 Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex
Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas
capere. 2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et
totum belli impetum verti contra Ierusalem, 3 inito cum principibus
consilio virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium, qui erant
extra urbem, et, hoc omnium decernente sententia, 4 congregata est
plurima multitudo, et obturaverunt cunctos fontes et rivum, qui fluebat in
medio terrae, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum
abundantiam! . 5 Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui
fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper et forinsecus alterum murum
instauravitque Mello in civitate David et fecit iacula plurima et clipeos.
6 Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad
se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens: 7
Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem
Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures
nobiscum sunt quam cum illo: 8 cum illo est brachium carneum, nobiscum
autem Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis
. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis
Iudae. 9 Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum
servos suos Ierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis
ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens:
10 Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam
sedetis obsessi in Ierusalem? 11 Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat
morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de
manu regis Assyriorum? 12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit
excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem dicens: Coram
altari uno adorabitis et in ipso comburetis sacrificia? 13 An
ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis? Numquid
praevaluerunt dii gentium terrarum liberare regionem suam de manu mea?
14 Quis est de universis diis gentium, quas deleverunt patres mei, qui
potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester
eruere vos de hac manu? 15 Non vos ergo decipiat Ezechias nec vana
persuasione deludat, neque credatis ei! Si enim nullus potuit deus
cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de
manu patrum meorum, quanto minus Deus vester poterit eruere vos de manu
mea! . 16 Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum
et contra Ezechiam servum eius. 17 Epistulas quoque scripsit plenas
blasphemiae in Dominum, Deum Israel, et locutus est adversus eum: Sicut
dii gentium terrarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea, sic
et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista . 18
Insuper et clamore magno, lingua Iudaica, ad populum Ierusalem, qui
sedebat in muro, personabant, ut terrerent et perturbarent eos et caperent
civitatem. 19 Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut
adversum deos populorum terrae opera manuum hominum. 20 Oraverunt
igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc
blasphemiam ac vociferati sunt in caelum. 21 Et misit Dominus angelum,
qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris
regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque
ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus
eius, interfecerunt eum ibi gladio. 22 Salvavit ergo Dominus Ezechiam
et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu
omnium et praestitit eis quietem per circuitum. 23 Multi etiam
deferebant munera Domino in Ierusalem et res pretiosas Ezechiae regi
Iudae, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus. 24 In diebus
illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum; exaudivitque
eum et dedit ei signum. 25 Sed non iuxta beneficia, quae acceperat,
retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et
contra Iudam et Ierusalem. 26 Humiliatusque est postea, eo quod
exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et
idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. 27 Fuit
autem Ezechias dives et inclitus valde; et thesauros sibi plurimos
congregavit argenti, auri et lapidis pretiosi, aromatum et clipeorum
omnisque generis rerum pretiosarum. 28 Apothecas quoque frumenti, vini
et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus 29 et urbes
exaedificavit sibi; habebat quippe greges ovium et armentorum
innumerabiles, eo quod dedisset ei Deus substantiam multam nimis. 30
Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum Gihon et
avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis
prosperatus est. 31 Attamen sic in legatione principum Babylonis, qui
missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super
terram, dereliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae
erant in corde eius. 32 Reliqua autem gestorum Ezechiae et
misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae
et in libro regum Iudae et Israel. 33 Dormivitque Ezechias cum
patribus suis, et sepelierunt eum in ascensu ad sepulcra filiorum David;
et celebravit eius exsequias universus Iuda et omnes habitatores
Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo.
33 1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et
quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. 2 Fecit autem malum
coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram
filiis Israel. 3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus
fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et
adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. 4 Aedificavit quoque
altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen
meum in aeternum . 5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in
duobus atriis domus Domini. 6 Transireque fecit filios suos per ignem
in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis
artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala
operatus est coram Domino, ut irritaret eum. 7 Posuit quoque
sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad
David et ad Salomonem filium eius dicens: In domo hac et in Ierusalem,
quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus
eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque
legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi . 9 Igitur Manasses
seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes
gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. 10 Locutusque
est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt. 11
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque
Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. 12 Qui,
postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam
valde coram Deo patrum suorum. 13 Deprecatusque est eum, et placatus
ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et
cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. 14 Post haec
aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et
ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum
vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae
munitis. 15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras
quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit
omnia extra urbem. 16 Porro instauravit altare Domini et immolavit
super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque
Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel. 17 Attamen adhuc populus
immolabat in excelsis Domino Deo suo. 18 Reliqua autem gestorum Manasse
et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur
ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum
Israel. 19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque
contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et
statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in
domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon. 21 Viginti duorum
annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in
Ierusalem. 22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat
Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus,
immolavit atque servivit. 23 Et non humiliavit se ante faciem Domini,
sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit.
24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in
domo sua. 25 Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant
contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro
eo.
34 1 Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta
et uno annis regnavit in Ierusalem. 2 Fecitque quod erat rectum in
conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui; non declinavit
neque ad dextram neque ad sinistram. 3 Octavo autem anno regni sui, cum
adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno
coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et
conflatilibus. 4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et
thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et
sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum,
qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. 5 Ossa praeterea
sacerdotum combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem,
6 sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in
plateis eorum undique 7 dissipavit altaria et palos et sculptilia
contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa
terra Israel et reversus est Ierusalem. 8 Igitur anno octavo decimo
regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et
Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut
instaurarent domum Domini Dei sui. 9 Qui venerunt ad Helciam
sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum
Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et
universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et
habitatoribus Ierusalem, 10 tradiderunt in manibus opificum, qui
praeerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur
in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent;
11 dederunt scilicet eam lignariis et caementariis, ut emerent lapides
dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum,
quas destruxerant reges Iudae. 12 Qui fideliter cuncta faciebant.
Erant autem praepositi operantium Iahath et Abdias Levitae de filiis
Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui dirigebant opus. Omnes
autem Levitae scientes organis canere 13 erant super eos, qui onera
portabant et dirigebant omnes, qui varia opera faciebant. De Levitis
quoque erant scribae et praefecti et ianitores. 14 Cumque efferrent
pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, repperit Helcias sacerdos
librum legis Domini per manum Moysi 15 et ait ad Saphan scribam:
Librum legis inveni in domo Domini . Et tradidit ei. 16 At ille
intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: Omnia, quae
dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. 17 Argentum, quod
repertum est in domo Domini, effuderunt, datum que est praefectis et
operariis . 18 Et nuntiavit Saphan scriba regi dicens: Librum
tradidit mihi Helcias sacerdos . Et legebat illum Saphan coram rege.
19 Et factum est, cum audisset rex verba legis, scidit vestimenta sua
20 et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha,
Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens: 21 Ite et
consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudae super sermonibus
libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos,
eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta
omnia, quae scripta sunt in isto volumine . 22 Abiit igitur Helcias et
hi, qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam propheten uxorem Sellum
filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem
in secunda, et locuti sunt ei iuxta verba haec. 23 Et illa respondit
eis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:
24 Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et
super habitatores eius, cuncta maledicta, quae scripta sunt in libro hoc,
quem legerunt coram rege Iudae, 25 quia dereliquerunt me et
sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis
operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et
non exstinguetur. 26 Ad regem autem Iudae, qui misit vos pro Domino
consulendo, sic loquimini: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quoniam
audisti verba voluminis, 27 atque emollitum est cor tuum, et
humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum
hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta
tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. 28 Ecce
colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec
videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum
et super habitatores eius . Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae
dixerat. 29 At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et
Ierusalem, 30 ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudae et
habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo
usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba
voluminis foederis inventi in domo Domini. 31 Et stans in gradu suo
percussit foedus coram Domino, ut ambularet post eum et custodiret
praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in
tota anima sua faceretque verba foederis scripta in hoc libro. 32
Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem et
Beniamin; et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini, Dei
patrum suorum. 33 Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de
universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in
Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a
Domino, Deo patrum suorum.
35 1 Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum
est quarta decima die mensis primi. 2 Et constituit sacerdotes in
officiis suis confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini. 3
Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino,
locutus est: Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon
filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc
ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. 4 Et praeparate
vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David
rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; 5 et ministrate in
sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum populi,
singulis pars familiae Levitarum. 6 Mactate ergo Pascha et
sanctificamini et praeparate vos pro fratribus vestris, ut faciatis iuxta
verbum, quod locu tus est Dominus in manu Moysi . 7 Dedit praeterea
Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de
gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa
substantia. 8 Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam
sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes
domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim
duo milia sescenta et boves trecentos. 9 Chonenias autem, Semeias
etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad
principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque
milia pecorum et boves quingentos. 10 Praeparatumque est ministerium,
et steterunt sacerdotes in loco suo, Levitae quoque in turmis iuxta regis
imperium. 11 Et mactatum est Pascha; asperseruntque sacerdotes manu
sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 12 et
separaverunt holocaustum, ut darent partibus familiarum populi, et
offerretur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi. De bobus quoque
fecere similiter. 13 Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege
praeceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et
ollis et festinato distribuerunt universae plebi. 14 Sibi autem et
sacerdotibus postea paraverunt; nam in oblatione holocaustorum et adipum
usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati, unde Levitae et sibi et
sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. 15 Porro cantores
filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman
et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas
observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia
fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. 16 Omnis igitur cultus
Domini rite praeparatus est in die illa, ut facerent Pascha et offerrent
holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis Iosiae. 17
Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore illo
et sollemnitatem Azymorum septem diebus. 18 Non fuit simile huic in
Israel a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus
Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda
et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem. 19
Octavo decimo anno regni Iosiae hoc Pascha celebratum est. 20 Postquam
instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in
Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias. 21
At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Iudae?
Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus
festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne
interficiat te . 22 Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit
contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum
perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo. 23 Ibique vulneratus a
sagittariis dixit pueris suis: Educite me de proelio, quia oppido
vulneratus sum . 24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum
eius et asportaverunt in Ierusalem. Mortuusque est et sepultus in
sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.
25 Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque
cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et
quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in
Lamentationibus. 26 Reliqua autem gestorum Iosiae et misericordiae
eius, quae lege praecepta sunt Domini, 27 gesta quoque illius prima et
novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudae.
36 1 Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et con
stituit regem pro patre suo in Ierusalem. 2 Viginti trium annorum erat
Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem.
3 Amovit autem eum rex Aegypti, cum venisset Ierusalem, et condemnavit
terram centum talentis argenti et talento auri. 4 Constituitque regem
pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius
Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum. 5
Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim
annis regnavit in Ierusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo. 6
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et vinctum catenis
duxit in Babylonem, 7 ad quam et ex vasis Domini transtulit et posuit
ea in templo suo. 8 Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum
eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in
libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro
eo. 9 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et
tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in
conspectu Domini. 10 Cumque anni circulus volveretur, misit
Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul
pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem
eius super Iudam et Ierusalem. 11 Viginti et unius anni erat Sedecias,
cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. 12
Fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec humiliavit se coram Ieremia
propheta loquente ad se ex ore Domini. 13 Contra regem quoque
Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit
cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel. 14
Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt
praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt
domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem. 15 Mittebat autem
Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte
consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo
suo. 16 At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones
eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum
eius, et esset nulla curatio. 17 Adduxit enim super eos regem
Chaldaeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non
est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem, sed
omnes tradidit in manibus eius. 18 Universaque vasa domus Dei tam
maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in
Babylonem. 19 Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum
Ierusalem, universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat,
demoliti sunt. 20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem
servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum, 21 ut
compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae: donec terra acciperet sabbata
sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur
septuaginta anni. 22 Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum
sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus
spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit praedicari in universo regno suo
etiam per scripturam dicens: 23 Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia
regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut
aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea. Quis ex vobis est
de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat
.
|